Charter Document - 02070016

Charter Document - 02070016


Charter Number: 02070016
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Ratification
Date: 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Oddo dux Burgundie notum facio presentibus et futuris quod Andreas de Clareio dedit in perpetuam elemosinam Deo et episcopo Eduensi quicquid habebat apud Tullionem et quicquid de jure suo ad Tullionem pertinebat Hanc autem elemosinam laudaverunt Nivardus pater ejus Elisabeth uxor ejus et Willermus filius ejus Et ego Oddo dux Burgundie laudavi hanc ipsam elemosinam que de casamento meo erat Ob hoc vero Gauterius Eduensis episcopus dedit ipsi Andree XXX libras Hujus autem rei testes sunt Gauterius Eduensis episcopus Hugo prepositus Suissensis Odo archipresbiter Tullionensis Wido de Tullione Johannes cellerarius episcopi Robertus de Marchiseyo Quod totum ut ratum sit in perpetuum sigilli mei impressione confirmavi Actum anno ab incarnatione Domini MCLXXXXVII