Charter Document - 02070012
Charter Number: | 02070012 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1176 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Stephanus Dei gratia Eduorum episcopus Que de nostra munificentia Domino inspirante proveniunt rite imperpetuum et inconcussa volumus permanere quatenus hii quibus benefecerimus et de beneficii stabilitate gaudeant et nostram memoriam in orationibus suis devotius agant Innotescat igitur presentibus et futuris quod domui que dicitur Hospitale de Aqua Spersa dedimus et concessimus ecclesiam de Valeliis quod utique donum ad precem et assensum Eduensis capituli fecimus unde et presentem cartulam tam sigillo capituli quam nostro fecimus communiri Huic autem dono interfuerunt Hugo Eduensis decanus Renaldus prepositus Bertrannus cantor Actum anno Dominice incarnationis millesimo centesimo septuagesimo sexto