Charter Document - 02070011

Charter Document - 02070011


Charter Number: 02070011
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1172
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo dux Burgundie notum esse volo tam futuris quam presentibus quod adversus Stephanum episcopum Eduensem de castrorum suorum Thoisiaci et Tullionis firmitatibus querelam habui nullam movemus querelam de ipsis castris que episcopi Eduensis propria esse sine ulla calumpnia et contradictione dignoscuntur Omnem vero querelam quam de illorum castrorum firmitatibus adversus eum habebam ex toto quittavi ipsasque firmitates supradicto episcopo et successoribus suis imperpetuum paciffice habendas concessi atque laudavi Hujus rei testes sunt ex parte episcopi Arcelinus abbas Raigniaci Guido archidiaconus Avalonensis Guido de Verreriis Regnaudus de Megniaco Robertus de Clameriaco ex parte mea Ansericus de Monte Regali Ansericus ejus filius Girardus de Rehunz Regnaudus de Edua Hoc idem concesserunt et laudaverunt [Aalis] ducissa uxor mea et Odo filius meus audientibus hiis qui subscripti sunt Actum anno incarnati verbi MCLXXII