Charter Document - 02070008

Charter Document - 02070008


Charter Number: 02070008
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus W Autissiodorensi et M Trecensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem Cum dilecti filii nostri Amelinus canonicus Sancti Potentiani de Castro Censorii et Werricus Avalonensis canonicus nuntius venerabilis fratris nostri Eduensis episcopi in nostra fuissent presentia constituti prefatus Amelinus coram nobis constanti relatione proposuit quod eodem episcopo ad offitium pontificalis dignitatis vocato canonici ipsius ecclesie eidem episcopo ad prescripta ecclesiastici [juris] significaverunt quod sicut a predecessoribus suis episcopis quondam Eduensibus libertas celebrandi electionem quam de communi jure debetur omnibus ecclesiis conventualibus eis indulta fuerat electionem in eadem ecclesia facere vellent ne de pastoris absentia eadem ecclesia grave dampnum posset et non modicum incommodum sustinere Memoratus vero episcopus eisdem canonicis suum in hoc noluit prestare assensum asserens quod eidem ecclesie nondum renunciaverat et quod ipsi in cum pariter convenissent et ipsum abbatem decrevissent habere Cum autem quidam ex jam dictis canonicis voluntatem ejusdem episcopi cernerent ad electionis celebrationem non esse proclivem sed potius eumdem viderent velle curam ejusdem ecclesie retinere eandem ecclesiam et se ipsos in protectionem nostram et romane ecclesie posuerunt et ad nostram in insuper etiam audientiam appellarunt Asseruit insuper prefatus Amelinus quod cum stationarii canonici vellent de electione tractare forinseci rogaverunt ut electioni diem alium assignarent quatinus a supradicto episcopo faciendi electionem licentiam impetrarent promittentes quod sive ab eodem episcopo licentiam obtinerent vel non in eodem termino eorum electioni non contradicerent Cum autem licentiam ipsam a jam dicto episcopo non potuerunt obtinere in termino constituto omnes stationarii preter unum recepta sicut diximus permissione forinsecorum dilectum filium nostrum Seguinum concanonicum suum in abbatem sibi concorditer elegerunt Predictus vero nuntius memorati episcopi constanter asseruit electionem ipsam nullius esse debere momenti quoniam priusquam predicti canonici in prefatum episcopum communiter convenerant quidam ex ipsis quos idem episcopus excommunicaverat aliis ad nostram audientiam appellantibus prefatum Seguinum eligere presumpserunt adjiciens quod ad preces canonicorum excommunicationi subjecerat universos qui sine assensu sepefati episcopi in eadem ecclesia abbatem eligere temptarent et pro molendinis et aliis possessionibus quas eidem episcopo abstulerant Amelinus autem ad objecta respondens asseveravit quod nunquam in jam dictum episcopum eo modo convenerant ut illius ecclesie specialem curam haberet sed ut eandem ecclesiam protegeret tanquam eorum episcopus et ab aliorum injuriis defensaret et adjecit excommunicationis sententiam non tenere quoniam in ipsos prius appellationem ad nos factam fuerat promulgata asserens quod prius quam electionem fecerant molendina et possessiones alias sepefato episcopo abstulerunt et quod excommunicatio ante appellationem facta ad eorum noticiam minime pervenisset constanter adjecit Nos itaque in hac parte transgressionem ejusdem episcopi attendentes et considerantes quomodo idem episcopus potentia potius quam de jure eandem electionem fieri prohibuerat cum ei non licuerit propter hoc in eosdem canonicos sententiam ferre aut a communi et privato jure eos aliquatenus prohibere quoniam electionis libertas que de communi jure debetur conventualibus ecclesiis eis per predecessorem ejusdem episcopi privato jure indulta fuerat excommunicationem vel appellationem illam decernimus nullius esse momenti nec ut prefigamus exemplum in aliis sed ut ambitionem et transgressionem ejusdem episcopi reprimamus Inde est quod fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus quatinus in unum convenientes utramque partem ante vestram presentiam con vocetis et rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis eandem causam sublato appellationis remedio infra XL dies post harum susceptionem fine canonico terminetis ita quidem quod si vobis constiterit omnes stationarios qui intererant preter unum recepta permissione forinsecorum quod eorum electioni non contradicerent sepe fatum S in abbatem sibi elegisse appellatione vel excommunicatione ex parte episcopi propter hoc facta non obstante electionem ipsam dilatione et appellatione postposita auctoritate apostolica confirmetis Nec id etiam obstet quod canonici in ipsum post promotionem suam convenisse dicuntur licet id pars altera prorsus inficietur quod si in ipsum etiam convenissent id sacris canonibus contrarium esset quibus cautum est ut una queque ecclesia proprio debeat gaudere pastore Si qua vero partium ante vel post susceptionem litterarum nostrarum in vocem appellationis prorumpit vos in eadem causa nichilominus prout dictum est appellatione postposita procedatis Si vero uterque his exequendis non poterit interesse alter vestrum adjunctis sibi juris prudentibus et discretis appellatione remota prout dictum est in eadem causa procedat Data Tusculani VIIII kal julii