Charter Document - 02070006

Charter Document - 02070006


Charter Number: 02070006
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1161
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Henrico Eduensi episcopo [ejusque successoribus] canonice substituendis in perpetuum Cum ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio quo cunctis Christi fidelibus auctore Domino preminemus singulorum paci et tranquillitati debeamus intendere presertim pro illorum quiete oportet nos esse sollicitos qui pastorali dignitate sunt prediti et ad officium pontificale promoti Nisi enim nos eorum utilitatibus intendentes ipsorum dignitates et jura in quantum Deo permittente possumus integra conservemus et auctoritate apostolica eos ab iniquorum hominibus incursibus defendamus de illorum salute non vere poterunt esse solliciti qui sibi ad regendum Domino sunt disponente commissi Ea propter venerabilis in Christo frater Henrice Eduensis episcope tuis justis postulationibus gratum impertimur assensum et predecessorum nostrorum felicis memorie Innocentii et Eugenii romanorum pontificum vestigiis inherentes quascumque possessiones sive ecclesias sive villas vel oppida aut quecumque bona inpresentiarum juste et canonice possides aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis procurante Domino poteris adipisci tibi et per te Eduensi ecclesie ac tuis successoribus in perpetuum presentis scripti privilegio confirmamus In quibus hec propriis nominibus exprimenda subjunximus abbatiam Sancti Andochii abbatiam Flavigniacensem abbatiam Corbiniacensem et abbatiam Corensem cum earum pertinentiis ecclesiam Beate Marie et Sancti Lazari de Avalone et castrum Toilonum cum omnibus eorum pertinentiis ecclesias de Ulmo ecclesiam Sancte Sabine cappellam Sancte Marie de Borbono jus etiam quod habetis in ecclesiis videlicet de Rigni et de Brian ac de Sarri Concedimus etiam tibi ut libere et absque contradictione in tuo episcopatu juxta sanctorum patrum constitutiones corrigenda corrigas et corrigenda disponas Vicariam etiam et dignitatem quam antecessores tui in Lugdunensi ecclesia usque ad hec tempora habuisse noscuntur tibi nichilominus confirmamus Nullus ergo [] Ego Alexander catholice ecclesie episcopus subscripsi Ego Bernardus Portuensis et Sancte Rufine episcopus subscripsi Ego Gualterius Albanensis episcopus subscripsi Ego Hubaldus presbiter cardinalis tituli Sancte Crucis in Hierusalem subscripsi Ego Johannes presbiter cardinalis tituli Sancte Anastasie subscripsi Ego Albertus presbiter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina subscripsi Ego Oddo diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum subscripsi Ego Jacinthus diaconus cardinalis Sancte Marie in Cosmydyn subscripsi Ego Ardino diaconus cardinalis Sancti Theodori subscripsi Datum Terracine per manum Hermanni sancte romane Ecclesie subdiaconi et notarii kalendas decembris indictione X incarnationis Dominice anno MCLXI pontificatus vero domni Alexandri pape III anno tertio