Charter Document - 02070001

Charter Document - 02070001


Charter Number: 02070001
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Clunienses clamaverunt adversus Eduensem episcopum quod juramento probacionis parede eorum quam reddituri erant eis homines Eduensis episcopi non passi sunt apponere me sciente et ideo homines Cluniensium quia incertum noluerunt jurare dimiserunt novem libras de capitali parede sue unde adjudicatum est eis ut jurarent apposito me sciente et recuperarent quod dimiserant de capitali parede sue Et de effractoribus cimiterii adjudicatum est ut effractionem cymiterii et mortes hominum intra cymiterium interfectorum et vulnera vulneratorum et dampnum novies componant et emunitatem tripliciter juxta sententiam Leonis juxta quam de compositione ibidem in placito judicium dedimus quam ut pre manibus habeatis subtus adnecti fecimus [] Episcopo autem Eduensi adjudicatum est quod si usu consuetudinario juris sui esset accipere sibi ad opera sua boves hominum manentium in Cluniensium villis de quibus in placito illo actum est et posset probare legitimis testibus homines Cluniensium qui insecuti sunt homines episcopi ut boves quos ducebant auferent et hominem qui interfectus est et capitale si quid aliud amiserunt debent reddere hominibus episcopi et justiciam facere Si vero usus consuetudinarias a parte episcopi probari non poterit facient sui justiciam de bubus injuste acceptis Ecclesias quas Clunienses possunt probare se habuisse donatione et concessione Aganonis et firmatas sibi concessione istius ejusdem episcopi Norigaudi per manum Milonis Prinistinei episcopi tunc in partibus Galliarum apostolice sedis legati habeant et quiete possideant De capella Borbonensi si possint probari domini Clunienses eam sitam intra fines parrochialis ecclesie sue et ab episcopo Eduensi Norigaudo ipsis contradicentibus consecratam nec prius fuisse consecratam injusticiam fecit parrochiali ecclesie cum consecravit eam et est juris ejusdem parrochialis ecclesie et eorum quorum est parrochialis ecclesia De paratis judicatum est ut si ecclesie secundum diversitates terrarum in quibus site sunt possunt probare se tempore Aganonis cum pace illius usque ad tempora istius episcopi dedisse monetas terrarum in quibus site sunt sicut per ipsas terras currunt probent et ita solvant decetero cum pace Si potest probari a parte Cluniensium eos actenus habuisse emendationes que vocantur leges foris factorum commissorum in cymiterio de Melleto probent et habeant Si vero probare non poterint habeat episcopus Percussio monachi canonice emendetur Quod ideo seorsum posuimus quia gravius emendari debet Omnes super notate probaciones legitimis debent fieri testibus ab utraque parte