Charter Document - 02061051

Charter Document - 02061051


Charter Number: 02061051
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1244 - 1248
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.34)

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis nos Hugo miseratione divina episcopus Eduensis notum facimus quod cum discordia inter nos ex una parte et rectorem et fratres domus de Brolio ordinis Grandis Montis ex alia verteretur super eo quod rector et fratres predicti nemus de Comba Artaudi dicebant sibi et domui sue in elemosinam datum esse et se quosdam homines in villa nostra de Thosiaco acquisivisse nos quoque asserebamus dictum nemus quod de nostro extitit feodo sine licencia nostra dari vel alienari non posse sed sibi erat commissum et sine nostra licencia eis datum nec homines predictos in dicta villa nostra sine assensu nostra poterant retinere nisi duos homines solum qui ab antiquo sibi ibidem dati erant nos pro bono pacis et ecclesie nostre Eduensis et ejusdem domus circa hoc utilitate pensata cum dicto rectore et fratribus ita duximus concordandum quod nos damus tradimus concedimus et quittamus imperpetuum dictis fratribus et eorum domui dictum nemus de Comba Artaudi salvo fructu ipsius nemoris qui fructus noster erit et successorum nostrorum prout in aliis nemoribus ipsorum fratrum fructum habemus hoc excepto quod dicti fratres pro porcis alvei sui in dictis fructibus usum habent damus etiam et concedimus prefatis fratribus et domui sue unum modium bladi frumenti et avene per medium ad mensuram Sedeloci solvendum ipsis fratribus singulis annis imperpetuum apud Thosiacum infra festum omnium sanctorum de decimis nostris de Thosiaco quas ad hoc specialiter obligamus Dicti autem rector et fratres dant quittant et concedunt nobis et successoribus nostris episcopis Eduensibus imperpetuum et per immutationem omnes homines quos habent in villa nostra de Thosiaco supradicta cum mansis et tenementis eorum salvo prato de Byche quod tenet Robertus Martini quod est de propria hereditate dictorum fratrum quod pratum dictis fratribus remanebit salvo jure ipsius rectoris si quod habet item dant nobis quittant et concedunt dicti fratres nobis et successoribus nostris vingenti solidos Viennensium quos habent annis singulis super furnum de Thosiaco et decimam quam habent apud Revillom in parochia de Thosiaco et etiam census et costumas quos habent in villis de Goys et de Varenis et quicquid juris rationis et actionis habent in hominibus et rebus supradictis prominettentes bona fide pro nobis et successoribus nostris omnia predicta tenere firmiter et inviolabiliter observare et in nullo contraire In cujus rei testimonium []