Charter Document - 02060215
Charter Number: | 02060215 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Composition |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p151) |
Charter:
C divina miseratione Portuensis et Sancte Ruffine episcopus apostolice sedis legatus D ejusdem miseratione Cabilonensis episcopus Sancti Martini Eduensis et Reomensis Lingonensis dyocesis abbates universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Universitati vestre notum facimus quod venerabilis pater Regnaudus archiepiscopus Lugdunensis et Gauterius episcopus et Guido decanus et capitulum Eduense nobis anno Domini MCCXXII mense marcio quasdam litteras sub nomine et sigillo excellentissimi domini nostri Philippi regis Francorum ostenderunt Edue dum ibidem de resignatione dicti Gauterii episcopi Eduensis de mandato domini pape Honorii tercii tractaretur quarum tenor talis erat [] Prefatas igitur litteras oculatas fide diligenter inspeximus et legimus de verbo ad verbum secundum quod in ipso originali continebatur et superius sunt transcripte que omni vicio corruptione et suspicione adhibita diligenti examinatione carebant cum bulla domini regis cerea sana et integra comparente in presenti carta scribi veraciter et fideliter fecimus et muniri sigillis nostris in testimonium veritatis