Charter Document - 02060214

Charter Document - 02060214


Charter Number: 02060214
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1120
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p151)

Charter:

In nomine sancte Trinitatis Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex notum fieri volumus cunctis fidelibus tam futuris quam instantibus quia dux Hugo Burgundie Avaloniensem ecclesiam quam tenebat Eduensi ecclesie ad quam pertinebat et Stephano episcopo et episcopis illi in eadem ecclesia successuris reliquit et manumisit Nos vero illud volumus et approbamus et quantum ad nostram regiam majestatem pertinet auctoritate nostra annuente Philippo filio nostro omnimodis confirmamus Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit a posteris infringi sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere subter firmavimus Actum Senonis publice anno incarnati verbi MCXX regni nostri XIII Adelaydis autem regine VI astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S Stephani dapiferi S Gisleberti buticularii S Hugonis constabularii S Guidonis camerarii Data per manum Stephani cancellarii