Charter Document - 02060209
Charter Number: | 02060209 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p145) |
Charter:
Unde sicut jam dudum prout carta nostra super hoc confecta testatur bone memorie Johanni tunc archiepiscopo Lugdunensi regalia ipsa restituimus et per ipsum successoribus suis ipso episcopatu vacante concessimus Ita in presentiarum dilecto consanguineo ac fideli nostro Regnaudo nunc Lugdunensi archiepiscopo et per ipsum ejus successoribus eodem episcopatu vacante imperpetuum habenda concedimus et concessionem olim a nobis factam presentibus renovavimus Quod ut perpetuum robur obtineat presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato salvo jure nostro in omnibus aliis precepimus confirmari Actum Paciaci anno Domini MCCXXII regni nostri XLIII astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero nullo Buticulario nullo S Bartholomei camerarii S Mathei constabularii Data vacante cancellaria