Charter Document - 02060208

Charter Document - 02060208


Charter Number: 02060208
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1189
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p145)

Charter:

Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quoniam legittimorum hominum testimonio Lugdunensis ecclesie jus esse didicimus ut quociens Eduensis sedes vacaverit tociens Lugdunensis archiepiscopus et regalia nostra Eduensia et alia que ad episcopatum Eduensem pertinent in manu sua habeat et versa vice quociens Lugdunensem sedem vacare contigerit tociens episcopus Eduensis in manu sua habeat et custodiat universa ad archiepiscopatum Lugdunensem pertinentia Quocirca quoniam jura harum ecclesiarum volumus et debemus immutilata conservare decrevimus et precepimus quatinus utraque ecclesia jus suum integre habeat sicut predictum est et sicut et legittimorum hominum testimonio didicimus ita videlicet quod neutri ecclesiarum cedat ad prejudicium id quod regalia episcopatus Eduensis ignorancia occupavimus post decessum Stephani Eduensis episcopi Unde fideli nostro Johanni tunc archiepiscopo Lugdunensi regalia ipsa restituimus et per ipsum successoribus suis ipso episcopatu vacante imperpetuum habenda concessimus Quod ut perpetuum robur obtineat presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato precepimus comfirmari Actum Parisius anno ab incarnatione Domini MCLXXX nono regni nostri anno X obstantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Radulphi constabularii Datum vacante cancellaria