Charter Document - 02060207
| Charter Number: | 02060207 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Profession of Obedience |
| Date: | 1272 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p145) |
Charter:
Nos frater Petrus divina miseratione prime Lugdunensis ecclesie electus notum facimus universis quod cum nos excellentissimo domino nostro Philippo ejusdem gratia Francie regi illustrissimo offerremus fidelitatem debitam dictum fuit nobis ex parte dicti domini regis quod nobis non licuit gerere administrationem bonorum temporalium ecclesie Lugdunensis circa Sagonem ante exhibitionem fidelitatis predicte ad quod respondimus quod proximus predecessor noster videlicet dominus Stephanus de Sabaudia quondam dicte ecclesie Lugdunensis electus et alii predecessores nostri gesserunt et administraverunt predicta bona temporalia antequam excellentissimis dominis Francorum regibus fidelitatem debitam exhiberent super quo produximus quosdam testes quibus examinatis quia plene non liquebat dicto domino regi per testes predictos de jure suo et nostro ut dicebat idem dominus rex fidelitatem nostram recepit ita tamen quod istud nec in possessione nec in proprietate acquireret nobis jus et salvo jure suo si quod pro se poterit imposterum invenire Actum die veneris post festum beati Andree apostoli anno Domini MCC septuagesimo secundo
