Charter Document - 02060200

Charter Document - 02060200


Charter Number: 02060200
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quittance
Date: 1294
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.132)

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Aurelianensis salutem in Domino Noveritis quod in nostra presentia propter hoc specialiter constituta nobilis domina Johanna uxor nobilis viri domini Gibaudi de Sancto Verano domini de Cella super Ligerim militis dicto Gibaudo auctoritatem et assensum sibi prestante quo ad hoc que inferius subsecuntur quittavit et renunciavit confessaque fuit in jure coram nobis spontanea et non coacta se quittavisse et renunciavisse omni juri quod habebat in castro de Glana et pertinentiis Eduensis dyocesis ratione dotis seu dotalitii donationis propter nuptias seu quacunque ratione promittens per fidem contra premissa se decetero non venturam obligans se quo ad hoc et heredes suos et omnia bona sua et supponens se juridictioni curie nostre sibicunque se duxerit transferendam renuncians quo ad hoc exceptioni doli mali quod metus causa deceptionis et lesionis cujuslibet in premissis et omni juri in favorem mulierum introducto et omnibus exceptionibus et rationibus que contra presens instrumentum possint obici sive dici Dictus vero Gibaudus in nostra presentia propter hoc specialiter constitutus in jure tradidit et assignavit dicte nobili domine Johanne uxoris sue et confessus fuit coram nobis sibi tradidisse et assignasse illam dotem quam ipsa habebat seu habere poterat in castro de Glana et pertinentiis predictis in terra sua de Rocha juxta Sancerum quam terram dominus Johannes de Sancto Verano archidiaconus Sigalonie in ecclesia Aurelianensi sibi tradiderat in escambium et permutationem pro castro et pertinentiis supradictis prout in litteris sigillo curie nostre super dicto escambio confectis plenius continetur Promittens dictus dominus Gilbaudus se contra premissa non venturum per fidem suam obligans se quo ad hoc et omnia bona sua et heredes suos et supponens se quo ad hoc juridictioni curie nostre ubicumque se duxerit transferendum renuncians omni exceptioni doli mali quod metus causa deceptionis et lesionis cujuslibet in premissis et omnibus hiis que contra presens instrumentum possent obici sive dici Datum anno Domini MCC nonagesimo quarto die jovis ante Ascensionem Domini