Charter Document - 02060187
Charter Number: | 02060187 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1284 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.123) |
Charter:
Nos magister Bartholomeus officialis viri venerabilis archidiaconi Eduensis et archipresbiter de Kadrellis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod in nostra presencia propter hoc specialiter constitutus Hugo dictus Monachus de Barnaut domicellus confessus est coram nobis se vendidisse et imperpetuum quittavisse reverendo in Christo patri domino Jacobo Dei gratia episcopo Eduensi et successoribus suis episcopis Eduensibus tres partes cujusdam molendini et batatorii qui molendinus et batatorius siti sunt in chacia stagni de Mont Vesours et tres partes tercie partis piscium stagni predicti et quicquid juris habet seu habere debet in dictis molendino batatorio stagno et chacia cum pertinenciis et appendiciis eorumdem pro XL quinque libris Turonensium de quibus coram nobis se tenuit plenarie pro pagato Promisitque idem Hugo quod cum dicta chacia sit destructa seu derupta impetu et inundatione aquarum se ad expensas et sumptus contribuere et solvere quas dictus episcopus faciet et prestabit pro rata qualibet aliorum parcionariorum contingente si dicti parcionarii dicti stagni nollent contribuere et solvere pro rata et partibus ipsos vel quemlibet ipsorum contingentibus vel si deficerent in premissis seu aliquo premissorum et quantum ad hoc idem obligat se et suos et omnia que habet seu habere potest in parrochia de Yssiaco que movere dicuntur de feodo domini episcopi Eduensis memorati modo et forma quibus res feodales dominis feudorum consueverunt obligari Promittit eciam dictus Hugo coram nobis per juramentum suum super sancta Dei evangelia corporaliter prestitum quod contra premissa seu aliquid premissorum per se vel per alium non veniet in futurum Abrenuncians [] In cujus rei testimonium sigillum curie venerabilis viri archidiaconi Eduensis una cum sigillo archipresbiteratus nostri de Kadrellis presentibus litteris duximus apponenda Datum apud Sanctum Romanum anno Domini MCC octuagesimo quarto die mercurii ante festum beati Michaelis archangeli