Charter Document - 02060184

Charter Document - 02060184


Charter Number: 02060184
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1277
Date type: Internal, A.D., Feast, Lunar
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.120)

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis nos magister Nicholaus de Luxovio archidiaconus et magister Petrus dictus Bretonnaz archipresbiter Eduensis notum facimus quod in nostra presentia propter hoc specialiter constitutus Guichardus de Sancto Nicecyo frater domini Girardi curati dicti loci recognoscit ex certa scientia et confitetur publice coram nobis se tenere et debere tenere in feodum perpetuum a reverendo in Christo patre Girardo Dei gratia nunc episcopo Eduensi et suis successoribus nomine sedis episcopalis Eduensis universas res que inferius annotantur scilicet terram et nemora que sita sunt apud Sanctum Nicecyum supra domum in qua moratur idem Guichardus prout se extendunt et important a via que tendit de Montchenyn apud vivarium ipsius Guichardi et a dicto vivario prout comba seu vallis ejusdem vivarii se portat per quadrivium chemini de Cruce et ab illo quadrivio usque ad predictam viam de Montchenyn prout rotonditas fossatorum ibidem existentium se ingerit et importat et se fecisse homagium et fidelitatem de predictis omnibus et singulis in manu dicti domini episcopi supradicti nomine sedis episcopalis Eduensis se et heredes suos premissa pro tempore possidentes et tenentes ac etiam omnia et singula supradicta specialiter obligando ad faciendum predicto episcopo et suis successoribus nomine sedis episcopalis Eduensis homagium et fidelitatem prout succedent de herede in heredem In cujus rei memoriam et testimonium ad preces et requisitionem predicti Guichardi sigilla nostra litteris presentibus duximus apponenda Datum Edue et actum die lune ante festum beati Mathei apostoli anno Domini MCC septuagesimo septimo mense septembri