Charter Document - 02060183

Charter Document - 02060183


Charter Number: 02060183
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p120)

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis nos frater Michael abbas humilis Sancti Martini et nos frater Guillermus prior humilis Sancti Symphoriani Eduensis notum facimus quod in nostra presentia propter hoc specialiter constitutus dominus Guillermus dictus li Blans miles recognoscit ex certa scientia et confitetur publice coram nobis se accepisse et tenere in feodum perpetuum a reverendo in Christo patre Girardo Dei gratia Eduensi episcopo quedam prata que continent ut asserit viginti novem quadrigatas sive carretas feni et sexaginta bichetos terre arabilis cum nemore que sita sunt in territorio et prateria de Pont Charrant et de Borguoigne item viginti duos denarios censuales quos habet ut asserit apud Ylli et apud Gruelly item sex denarios censuales quos habet ut asserit super quadam parva valle terre que sita est in nemore de Borgoingnon que omnia predicta sita sunt inter Thassilliacum ex una parte et Yssiacum ex altera item duos sextarios bladi sitos apud Ylli et apud Gruelly et hec omnia sita sunt prope littus aque que exit de stagnis Yssiaci apud pontem de Buyson videlicet a parte illa que tendit versus Yssiacum item recognoscit dictus miles et confitetur publice coram nobis se de predictis omnibus et singulis homagium et feodum ligium in manu predicti episcopi jam fecisse se et heredes suos ac omnia et singula supradicta specialiter obligando ad faciendum homagium et fidelitatem de predictis omnibus et singulis predicto episcopo et suis successoribus existentibus pro tempore episcopis Eduensis ecclesie et ministris Que omnia et singula supradicta contenta in feodum hujus modi dictus miles promittit pro se suisque heredibus juramento suo super hoc prestito contra omnes fideliter et efficaciter perpetuo garantire asserens et affirmans coram nobis dictus miles quod hec omnia et singula supradicta valent et valere debent decem libratas terre ad usus et consuetudinem patrie et secundum taxationem patrie supradicte Pro acceptatione hujusmodi feodi dictus miles recognoscit coram nobis se habuisse et recepisse ab eodem episcopo viginti quinque libras Viennensium in pecunia legittime numerata In cujus rei testimonium ad preces et instantiam dicti militis nos dictus abbas sigillum nostrum et nos dictus prior sigillum Sancti Simphoriani Eduensis quo utimur litteris presentibus duximus apponenda Datum et actum Edue die martis post festum beati Luce evangeliste anno Domini MCC septuagesimo primo mense octobri