Charter Document - 02060182
Charter Number: | 02060182 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p119) |
Charter:
Nos Johannes Hodriens et Perrellus de Velers laici filii quondam Galteri de Velers notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod illa pecia terre tam in bosco quam in plano sita in finagio de Colunges que pecia terre se extendit ab ochia furni usque ad planchiam de Colungiis ex una parte et a terra Sancti Martini usque ad terram de Velers et ad terram de Huysellis ex altera quam acquisivimus a Guidone dicto Monacho domicello et Hugone fratre suo item illud quod acquisivimus apud Colunges ab heredibus domini [] militis que sunt de feodis reverendi in Christo patris domini episcopi Eduensis et ecclesie sue predicte ut predicta omnia acquisivi et quicquid tenemus possidemus et habemus apud Colunges et in finagio dicte ville tenemus et habemus a dicto domino episcopo Eduensi nomine suo et ecclesie sue Eduensis tailliabiles et explectabiles et sub ipsius dominio et juridictione existentes sumus commorantes ita quod si in predictis acquisitis nos teneremus forsitan aut reclamaremus pro aliquo alio quam pro domino episcopo Eduensi qui nunc est vel qui pro tempore fuerit vel si ad alterius dominium nos forsitan transferremus predicta omnia acquisita et quicquid habemus possidemus et tenemus apud Colunges et in finagio dicte ville ad ipsum dominum episcopum Eduensem qui nunc est vel ad illum qui pro tempore fuerit revertentur et sibi sine contradictione aliqua remanerent et de ipsis non possemus nec debemus in aliquo nos aliquid reclamare in eisdem firmantes hoc per juramenta nostra super sancta Dei evangelia a nobis prestita consentientes et volentes In cujus rei testimonium sigillum venerabilis viri et honesti domini Guillermi prioris Sancti Symphoriani Eduensis presentibus litteris fecimus et rogavimus apponi Nos vero Guillermus prior Sancti Symphoriani Eduensis ad preces et rogatum dictorum Johannis Hodrien et Perrelli predictorum omnia et singula esse vera consentientes sigillum nostrum presentibus litteris apposuimus in testimonium veritatis Datum anno Domini MCC septuagesimo tercio mense augusti