Charter Document - 02060174

Charter Document - 02060174


Charter Number: 02060174
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.113)

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis nos Guillermus dictus Patruz decanus ecclesie Sedelocensis notum facimus quod in nostra presentia propter hoc specialiter constitutus Johannes de Sancto Dyonisio in Vallibus filius Galteri dicti de Cruce serviens domini episcopi Eduensis voluit et concessit quod cum dominus Girardus Dei gratia Eduensis episcopus eidem Johanni et ipsius heredibus ab ipso legittime procreatis dederit atque concesserit imperpetuum quamdam domum sitam apud Sanctum Dyonisium in Vallibus que domus condam fuit Guillermete Barbiere de Sancto Dyonisio quod predicta domus ad predictum dominum episcopum Eduensem et ipsius successores post ipsius Johannis decessum libere revertatur nisi dictus Johannes heredes reliquerit ab ipso legittime procreatos In cujus rei testimonium ad preces et instanciam dicti Johannis predicto reverendo episcopo presentes litteras sigilli nostri munimine tradidimus roboratas Datum et actum anno Domini MCC octogesimo die martis post festum beati Martini estivalis