Charter Document - 02060168

Charter Document - 02060168


Charter Number: 02060168
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Obligation
Date: 1249
Date type: Internal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p110)

Charter:

Nos Alexander miseratione divina Cabilonensis episcopus universis presentes litteras inspecturis notum facimus quod dominus Radulfus de Marne miles in nostra presentia propter hoc constitutus publice recognovit se pygnori obligasse in manu venerabilis patris Ansselli Dei gratia Eduensis episcopi universa que habet apud Sanctum Johannem de Vallibus exceptis quinque bichetis bladi et V solidis censsualibus que universa movent de feudo legio supradicti Eduensis episcopi pro ducentis libris Divionenssium bonorum forcium in valore viginti duorum ad Parisiensses recognoscens se predictas ducentas libras ab ipso episcopo recepisse et numerasse et in suis bonis usibus dedusisse Hanc autem obligationem et gageriam laudaverunt voluerunt et cuncesserunt domina Agnes uxor ipsius Radulfi et Guido et Robertus liberi eorumdem et specialiter supradicta domina Agnes renuntiavit expresse quo ad hoc per juramentum suum coram nobis sponte ac provide super Dei evangelia prestitum omnibus legibus et privilegiis in favorem mulierum in rebus dotalibus introductis In cujus rei testimonium ad petitionem dictorum domini Radulfi et Agnetis uxoris sue necnon liberorum eorumdem presentes litteras sigilli nostri munimine duximus roborandas Actum anno Domini MCCXL nono mense julii