Charter Document - 02060166
Charter Number: | 02060166 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.109) |
Charter:
Ego Radulphus de Marne miles notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego teneo in feodum legium a venerabili patre Ansello Dei gratia Eduensi episcopo quicquid habeo apud Sanctum Johannem de Vallibus scilicet in terris pratis hominibus justicia vineis costumis et rebus aliis exceptis quinque solidis censualibus et quinque bichetis bladi de costuma que movent a Sancto Martino Turonensi et quod heredes mei teneantur accipere in feodum et tenere in perpetuum ab episcopo jamdicto et a suis successoribus omnia supradicta In cujus rei testimonium sigillo venerabilis patris Alexandri Dei gratia Cabilonensis episcopi presentes litteras dicto episcopo Eduensi tradidi sigillatas Actum anno Domini MCC quadragesimo nono mense julii