Charter Document - 02060160

Charter Document - 02060160


Charter Number: 02060160
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1273
Date type: Internal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.106)

Charter:

Nos officialis curie Cabilonensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod Guillermeta Barbis de Givreyo dyocesis Cabilonensis non vi non dolo ad hoc inducta nec in aliquo circumventa sed spontanea voluntate sciens prudens confitetur in nostra presentia propter hoc constituta se vendidisse et titulo pure et perfecte venditionis concessisse pretio viginti librarum Dyvionensium novorum de quibus habuit centum solidos predicte monete et de quibus centum solidis se habet et tenet coram nobis integre pro pagata in pecunia sibi tradita et numerata quamdam domum suam sitam apud Sanctum Dyonisium in Vallibus coram domo Roberti Geodin quam domum venditam predicta Guillermeta inhabitare solebat reverendo in Christo patri Girardo Dei gratia episcopo Eduensi et ejus successoribus imperpetuum in ecclesia Eduensi promittens per juramentum suum super sancta Dei evangelia corporaliter prestitum coram nobis se contra dictam vendicionem et concessionem dicte domus vendite que censualis est seu erat predicto domino episcopo Eduensi non venire nec contravenienti aliquomodo volenti consentire renuncians in hoc facto omni exceptioni et actioni et omni privilegio et beneficio in favorem mulierum introducto predictos centum solidos non traditos non numeratos Velleyani subsidio et omnibus et singulis que sibi adveniendum contra predicta possent patrocinium impertiri et juri dicenti generalem renunciationem non valere In cujus rei testimonium ad requisitionem et mandatum predicte Guillermete sigillum curie Cabilonensis presentibus litteris duximus apponendum Datum II kalendas septembris anno Domini MCC septuagesimo tercio