Charter Document - 02060146

Charter Document - 02060146


Charter Number: 02060146
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1283
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p92)

Charter:

Robertus dux Burgundie universis presentes litteras inspecturis salutem Noveritis quod nos recognovimus et recognoscimus nos tenere a reverendo patre ac domino et consanguineo nostro karissimo Jacobo Dei gratia Eduensi episcopo nomine ipsius et ecclesie Eduensis in feudum quicquid habemus apud Eduam et in finagio Eduensi Montcenis et quicquid habemus vel in nosterum acquiremus circa Montcenix infra unam leucam circumquaque dum modo non sit de feudo alieno Tenemus etiam ab ipsis episcopo et ecclesia Avalonem castrum nostrum Si vero aliquo unquam tempore potuerimus effici cerciores quod ab ipsis episcopo et ecclesia alia teneamus nos illa libenter recognoscemus similiter ut predicta et super illa recognitione nostras patentes litteras faciemus In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri fecimus apensione muniri Actum apud Eduam in domo episcopali die mercurii in festo Conceptionis beate Marie Virginis anno Domini MCC octogesimo tertio