Charter Document - 02060140
Charter Number: | 02060140 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1182 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p87) |
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod de moneta Eduensis civitatis dominus Stephanus Eduensis episcopus et capitulum Eduensis ecclesie convenerunt hoc modo quod in eadem moneta medietatem per omnia concesserunt canonici episcopo et successoribus suis Actum anno incarnati Verbi MCLXXXII Testes sunt Renaldus Matisconensis ecclesie tunc electus Hugo decanus Girardus major archidiaconus Guido Avalonensis archidiaconus et Seguinus abbas Sancti Stephani Ancelinus Belnensis archidiaconus