Charter Document - 02060138
| Charter Number: | 02060138 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1247 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p85) |
Charter:
Nos Ansellus divina miseratione episcopus Eduensis universis presentes litteras inspecturis notum facimus quod dominus Yvo de Verzeliaco canonicus Carnotensis constituit quandam capellaniam pro salute anime sue et antecessorum suorum in ecclesia beati Leodegarii de Domiciaco qui debet ibi celebrare divinum officium sicut supradiximus pro quibus dedit capellano qui habet dictam capellaniam duas vineas sitas in territorio de Domiciaco et quartam partem tercie partis decimarum de Domiciaco de quibus vicarius jam ibi institutus coram nobis se tenuit pro pagato nos vero attendentes devotionem dicti Yvonis dictam capellaniam confirmavimus et eidem concessimus ut si contigerit dictam capellaniam vacare tempore vite sue vel Guidonis de Edua militis et Hervine uxoris ejus vel Guidonis militis filie eorumdem dictus Yvo et post mortem vel alter dictorum trium qui superstes fuerit dare possint cui voluerint capellaniam supradictam Post decessum vero eorum ad nos donatio pertinebit In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine roboravimus Actum anno Domini M ducentesimo quadragesimo septimo
