Charter Document - 02060135

Charter Document - 02060135


Charter Number: 02060135
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1277
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.84)

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis nos frater Hugo humilis prior Sancti Germani Briennensis Eduensis dyocesis totusque ejusdem loci conventus notum facimus quod nos volumus et consentimus expresse quod reverendus in Christo pater et dominus Girardus Dei gratia Eduensis episcopus et successores sui Eduenses episcopi qui pro tempore fuerint visitationem correctionem procurationem et omnia alia jura episcopalia habeant et exerceant in ecclesia de Oyeta in qua jus patronatus obtinemus sicut habent in aliis ecclesiis dyocesis Eduensis In cujus rei testimonium nos dictus prior sigillum nostrum et nos conventus cum sigillum non habeamus sigillum venerabilis viri domini Guillermi archipresbiteri Colcharum presentibus litteris apposuimus et apponi fecimus in testimonium veritatis Datum anno Domini MCCLXXVII mense augusti