Charter Document - 02060134

Charter Document - 02060134


Charter Number: 02060134
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1249
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p84)

Charter:

Nos Stephanus archidiaconus Flavigniacensis et Bertrandus prepositus Capelle Ducis Dyvionensis notum facimus universis quod cum discordia verteretur inter venerabilem patrem Ansellum episcopum Eduensem ex una parte et virum religiosum Stephanum abbatem et conventum Sancti Benigni Dyvionensis ex altera super eo quod idem episcopus petebat procurationem in prioratu de Antolio quam sibi dicebat deberi ratione visitationis cum in Eduensi dyocesi situs sit dictus prioratus parte adversa in contrarium proponente et dicente quod nulla ibidem procuratio debebatur Tandem in nos sub pena centum librarum Turonensium fuit a dictis partibus compromissum quod quicquid pace vel judicio super dicta discordia diceremus partes firmiter observarent Nos vero cupientes vexationem partium parcere et expensas ordinamus quod quando episcopus Eduensis visitabit jamdictum prioratum ipse habebit pro bono pacis sexaginta solidos monete currentis semel in anno tamen ita tamen quod per istam nostram ordinationem nullum fiat prejudicium imposterum successoribus partium predictarum seu prioratui supradicto et quia predicte partes jamdictam ordinationem nostram approbaverunt sigilla sua una cum sigillis nostris presentibus apposuerunt Actum anno Domini MCCXL nono mense julio