Charter Document - 02060129
| Charter Number: | 02060129 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1259 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p80) |
Charter:
Nos Hugo archidiaconus Avalonensis et Constancius archipresbiter Sedeloci notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod in nostra presentia propter hoc constituti Gerardus de Vianges domicellus Paupins Willermus et Guido fratres et Hugo dictus Claveaux eorum sororius coram nobis recognoverunt se vendidisse et imperpetuum quittavisse venerabili patri Girardo Dei gratia Eduensi episcopo feodum illum quem Guido de Arconceio domicellus quondam filius domini Galteri de Arconceio tenebat ab ipsis vel tenere debebat apud Muloz et apud Mulins pro centum decem solidis Divionensium de quibus coram nobis recognoverunt supradicti Gerardus Paupins Willermus et Guido fratres et Hugo Claveaux se recepisse a dicto domino episcopo in numerata pecunia integrum pagamentum Promiserunt siquidem supradicti Gerardus Paupins Willermus et Guido fratres et Hugo Claveaux fide sua in manu nostra corporaliter prestita se dictam venditionem et quittationem dicto domino episcopo et successoribus ejus imperpetuum garantire promittentes supradicti fratres et Hugo Claveaux et quilibet ipsorum in solidum et pro toto sub obligatione fidei supradicte dicto domino episcopo et ejus successoribus semper et ubicumque locorum et in omni curia contra personas omnes alias se opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos episcopum et successores inde conservare modis omnibus indampnes etiam si qui calumpniatores quod absit apparerent et in nullo decetero per eos sive per alios verbo vel facto sive consensu vel alio modo contraire Renuntiaverunt siquidem supradicti Gerardus Paupins Willermus et Guido fratres et Hugo Claveaux omnes et singuli in hoc facto ex certa scientia exceptioni non numerati et non habiti integri pretii seu minoris aut exceptioni ultra dimidiam justi pretii etatis minoris et cujuslibet potestatis auxilio et omni consuetudini et statuto cujuslibet patrie et omni juris auxilio tam canonici quam civilis In cujus rei testimonium nos ad preces et instantiam dictorum fratrum et Hugonis Claveaul presentibus litteris sigilla nostra apposuimus Actum anno Domini MCC quinquagesimo nono mense augusti
