Charter Document - 02060123
Charter Number: | 02060123 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Obligation |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, A.D., Lunar |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.75) |
Charter:
Nos Johannes dominus de Cuysello notum facimus universis [] quod nos in manu venerabilis patris Girardi Dei gracia Eduensis episcopi obligavimus et tradidimus et eumdem episcopum in corporalem misimus possessionem terram nostram de Glane et castellaniam ejusdem quod tenebamus et tenere confitemur a predicto episcopo in feodum et de feodo suo scilicet pro quinquaginta libris Parisiensium de quibus idem venerabilis pater pro nobis constituit se principalem debitorem in manu Guillermi dicti vigerii Eduensis Volumus autem et concedimus quod si dictus episcopus ratione dicte obligationis expensas aliquas fecerit vel exinde dampna vel prejudicia sustineret nos eidem episcopo resarcire teneamur Datum Edue die lune post apparitionem Domini anno Domini MCCL quinto