Charter Document - 02060122
Charter Number: | 02060122 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Obligation |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.75) |
Charter:
Nos Johannes dominus de Cuyseaux et Johanna ejus uxor notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod cum nos pignoris titulo obligaverimus reverendo patri Girardo Dei gratia Eduensi episcopo medietatem castri et tocius castellanie de Glane in omnibus videlicet hominibus possessionibus redditibus tailliis costumis omnimoda justicia juribus servitutibus vel quasi et quibuscumque aliis que omnia a dicto episcopo tenemus in feodum pro sexcentum libris Viennensium quas confitemur nos a dicto episcopo recepisse in pecunia numerata nos iccirco dicto episcopo titulo pignoris obligamus omnia et singula supradicta pro centum libris Dyvionensium de quibus dictus episcopus nobis in pecunia numerata plenarie satisfecit In cujus rei testimonium ego dictus Johannes dominus de Cuyseaux presentibus litteris sigillum meum apposui et ego Johanna cum sigillum proprium non habeam contenta sum predicto sigillo domini et mariti mei cum sigillo religiosi viri prioris de Grignon quod nos ambo in predictis litteris in majus testimonium rogavimus apponi Nos vero dictus prior [] Actum anno Domini MCC quinquagesimo octavo mense mayo