Charter Document - 02060120

Charter Document - 02060120


Charter Number: 02060120
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1256
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.74)

Charter:

Nos Guillermus humilis abbas Sancti Martini Eduensis et dominus Johannes de Marimont miles et magister Symon clericus illustrissimi viri Hugonis ducis Burgundie notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod in nostra presencia propter hoc constitutus dominus Johannes de Aligneyo miles coram nobis est confessus se debere reverendo patri Girardo Dei gracia Eduensi episcopo quatercentum libras Dyvionensis monete nunc currentis quas mutuo recepit a dicto Girardo episcopo in pecunia numerata prout idem Johannes de Aligneyo miles coram nobis recognovit pro quibus quatercentum libris idem Johannes miles prout asseruit coram nobis titulo pignoris obligavit in manu dicti Girardi episcopi quicquid habet vel habere potest aut debet omnimoda racione apud Sauceyum versus Beligne et in appendiciis et pertinenciis dicti loci videlicet in hominibus mansis casamentis eorumdem terris pratis nemoribus aquis planis vineis piscatoriis tailliis costumis justiciis magnis et parvis et rebus universis quibuscumque que omnia et singula prout supradictum est dictus Johannes de Aligneyo miles coram nobis ex certa sciencia recognovit esse de feodo dicti domini episcopi racione episcopatus Eduensis In cujus rei [] Datum et actum Edue anno Domini MCC quinquagesimo sexto mense mayo