Charter Document - 02060119

Charter Document - 02060119


Charter Number: 02060119
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1260
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p73)

Charter:

Nos Durandus cantor et nos Guillermus senescallus Eduensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod in nostra presencia propter hoc constitutus Johannes dominus de Aligneyo miles ex certa sciencia recognovit coram nobis se debere reverendo patri Girardo Dei gratia Eduensi episcopo quingenta et trecentas libras Dyvionensis monete nunc currentis quas mutuo recepit a dicto Girardo episcopo in pecunia numerata prout idem Johannes de Aligneyo miles coram nobis est confessus pro quibus quingenta et IIIta libris idem Johannes de Aligneyo miles prout asseruit coram nobis titulo pignoris obligavit in manu dicti Girardi episcopi quicquid habet vel habere potest aut debet omnimoda racione apud Sauceyum versus Beligneium et in appendiciis et pertinenciis dicti loci videlicet hominibus mansis tenementis eorum pratis terris nemoribus aquis planis vineis piscatoriis tailliis costumis justiciis magnis et parvis dominiis et rebus aliis universis quibuscumque Que omnia et singula prout supradictum est dictus Johannes de Aligneyo miles coram nobis ex certa sciencia recognovit esse de feodo dicti Girardi episcopi racione episcopatus Eduensis In cujus rei testimonium [] Datum et actum anno Domini MCC sexagesimo mense mayo