Charter Document - 02060116

Charter Document - 02060116


Charter Number: 02060116
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Receipt
Date: 1246
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.72)

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Matildis comitissa Nivernensis salutem in Domino Noverint universi quod cum venerabilis pater ac dominus dominus Ansellus Dei gratia Eduensis episcopus venisset ad nos apud Maiers visitaturus nos propter infirmitatem nostram idem episcopus a nobis recepit homagium suum ibidem de mera liberalitate sua de gratia nec de consuetudine et quia nolumus quod istud eidem episcopo vel ejus successoribus possit prejudicium generare istas presentes litteras eidem episcopo dedimus sigilli nostri munimine roboratas Datum apud Maiers die mercurii in festo beati Petri ad Vincula Anno Domini MCC quadragesimo sexto