Charter Document - 02060112

Charter Document - 02060112


Charter Number: 02060112
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1180
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.71)

Charter:

Ea que memorie commendare volumus ne in posterum aliquid generent scandalum litteris annotare debentur Controversia siquidem fuit inter dominum Stephanum Eduensem episcopum Hugonem dominum Montis Sancti Johannis et Stephanum filium ejus super castro Thoysiaci Pro pace tandem inter eos reformanda predictus Stephanus cassamentum quod pater ejus Hugo de episcopo tenebat videlicet Gyssiacum Briciacum et Jors et nemus de Netisico de episcopo cepit et ei hominium fecit Centum vero solidos quos episcopus in cassamentum debet domino Montis Sancti Johannis dominus Hugo sibi retinuit qui ad Stephanum filium ejus revertentur nec aliquid de toto cassamento videlicet de terra et de nummis poterit habere nec ille qui erit dominus Montis sancti Johannis Dictum etiam fuit quod dominus episcopus quantumcumque voluerit firmitatem ad Thosyacum facere poterit de pactis inter dominum Henricum episcopum et dominum Hugonem Montis Sancti Johannis pro firmitate Thosiaci facta Cognitum fuit per eos qui ad pacem inter ipsos reformandam fuerant videlicet per Hugonem Eduensis ecclesie decanum Girardum archidiaconum Guidonem archidiaconum Avalonensem Laurentium canonicum Sancti Symphoriani majorem Sedelocensem et Arbertum majorem Thosiaci quod dominus Hugo Montis Sancti Johannis ad evitandum apparens periculum sui et suorum contra omnes preter contra ducem et contra ecclesiam Eduensem ad Thosiacum refugium habebit et ibi manebit donec secure recedere possit quod autem in mansione illa de bonis Thosiaci expendet ipse infra quatuordecim dies hominibus per capitale reddet Si forefactum Montis Sancti Johannis per Thosiacum transibit homines Thosiaci pro posse suo auxilium eis prebent preter contra ducem et contra ecclesiam Eduensem Similiter auxiliarentur hominibus Thosiaci qui ad Montem Sancti Johannis refugium habebunt contra omnes preter contra ducem Et hoc juraverunt decem homines de Thosiaco et decem de Monte Sancti Johannis Centum solidi debent reddi ad synodum hyemalem aut infra quatuordecim dies post synodum quod si tunc non redderentur dominus Montis Sancti Johannis poterit gaiare solum modo de centum solidis sine lege in terra episcopi extra potestatem Thosiaci et salvis omnibus rebus Thosiaci ubicumque fuerint Hoc totum laudaverunt dominus Hugo et dominus Stephanus et Guillermus frater ejus et juraverunt deinceps tenere pacem episcopo et suis Laudavit etiam uxor domini Hugonis et uxor domini Stephani Ad requisitionem episcopi donavit ei dominus Hugo ochiam suam que est prope muros Thosiaci laudantibus filiis suis Actum fuit hoc Edue coram capitulo cujus sigillo hec carta roborata est anno ab incarnatione Domini MCLXXX