Charter Document - 02060111
Charter Number: | 02060111 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Acknowledgment |
Date: | 1283 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.70) |
Charter:
Nos Robertus primogenitus comitis Flandrie comes Nivernensis notum facimus quod cum apud Estans subtus Perreriam convenissemus cum illustrissimo Roberto duce Burgundie super quibusdam tractaturi ac ibidem nos venerabilis pater et dominus noster Jacobus Dei gratia Eduensis episcopus mera liberalitate recepit ibidem homagium quod sibi facere tenebamur cum nos ad ipsum in terram suam non ipse ad nos propter hoc accedere teneremur et quia nolumus per hoc ipsi episcopo vel ejus successoribus prejudicium generari presentes litteras episcopo predicto sigillo nostro dedimus sigillatas Actum apud Estans in octabis beati Andree apostoli anno Domini MCCLXXX tercio