Charter Document - 02060109

Charter Document - 02060109


Charter Number: 02060109
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1210
Date type: Internal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.70)

Charter:

Ego R[obertus] Dei gratia Cabilonensis episcopus omnibus notum facimus quod Guido de Porta recepit in feodum a venerabili patre Galtero Eduensi episcopo mansum de Corcellis cum pertinentiis ipsius mansi Debet quoque mansus predictus duos panes et II sextarios vini ad mensuram de Gambles et IIII bichetos avene ad mensuram de Cochis et VI denarios Istud etiam laudavit Jonchera uxor sua et Teobaudus filius suus et Paguanus frater suus Ad hoc autem testificandum ad instantiam utriusque partis presentem paginam fecimus sigilli nostri impressione muniri Actum anno Domini millesimo CC decimo