Charter Document - 02060108

Charter Document - 02060108


Charter Number: 02060108
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Dispute
Date: 1239
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.69)

Charter:

Ego Guillermus comes Nivernensis et Forensis notum facimus universis quod de querelis et discordiis que erant inter dominum episcopum Eduensem ex una parte et nos ex alia compromisimus in legittimam inquisitionem dilecti et fidelis nostri Bartholomei de Excomo militis promittentes bona fide quod quicquid ipse diceret per suam inquisitionem et per dictum suum quod nos et dominus episcopus Eduensis teneremus bona fide Idem Bartholomeus per assensum dicti domini episcopi et nostri de predictis querelis et discordiis pacem amicabiliter fecit et super hiis in hunc modum protulit dictum suum quod de omnibus capitalibus et fracturis villarum vulnerationibus hominum et de incendiis villarum aut domorum super quibus unus alium impetebat sive placitabat remanet quittus alter nostrum erga alterum nunc et semper De vero villa de Foro de qua nostre gentes desaisiverant dictum episcopum Eduensem dixit idem Bartholomeus quod predictus episcopus de illa villa remaneat in saisina propria propter hoc quod ipsi qui tenebant dictam villam dicebant de ea se fuisse homines antecessoris sui et esse homines ipsius episcopi de dicta villa et quod recognoscebant ipsam villam esse de feodo episcopi Eduensis et hoc invenerat idem Bartholomeus per inquisitionem factam legittime ab eodem Hoc autem dixit idem Bartholomeus salvo jure nostro et heredum comitum Nivernensium ita quod quando nos aut ille qui post nos tenebit comitatum Nivernensem aliquid petere voluerimus ab ipso episcopo super dicta villa idem episcopus jus faciet de eadem De contentionibus autem nemorum que erant inter nos et dictum episcopum dixit dictus Bartholomeus quod uterque nostrum remaneat in tali saisina in quali ante erat et unus alii jus faciet super hoc quando alter ab altero vellet conquiri de contentionibus nemorum predictorum Nos autem memorati Bartholomei dictum approbantes istud volumus concedimus et laudamus et presentes litteras facimus sigilli nostri munimine roborari in testimonium veritatis Datum anno Domini MCC tricesimo nono mense junio