Charter Document - 02060104
Charter Number: | 02060104 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.68) |
Charter:
Ego Herveus comes Nivernensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis nos jurasse venerabili patri ac domino Galtero Dei gracia Eduensi episcopo quod omnia que tenere debemus ab eodem in feodo facta super hiis diligenti inquisitione bona fide recognoscemus et tenebimus ab ipso et eadem feoda in scriptis redacta sigillabimus Actum est hoc anno gracie MCVIII apud Borbonium in monasterio Sancti Nazarii mense octobri