Charter Document - 02060102
Charter Number: | 02060102 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Acknowledgment |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.68) |
Charter:
Nos Regnaudus de Luziaco miles dominus d'Oié et de Faalein notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod cum nos promisissemus per fidem nostram corporaliter prestitam reverendo patri Girardo Dei gratia episcopo Eduensi ob multas curialitates ab eodem et suis predecessoribus nobis factas nos in ipsius homagium intrare et sumere ab eodem in feodum viginti libras Dyvionensium de terra nostri proprii allodii sibi homagium facimus et ab ipso sumpsimus in feodum quicquid habemus apud Villenein et apud Corcelle in parrochia Magobrii et apud Duas Scalas in parrochia de Arnay tam in hominibus redditibus justiciis et terris et nemoribus quam rebus aliis quibuscumque ita tamen quod si premissa omnia viginti libratas terre complere non valerent nos alibi in terra nostra proprii allodii perficere teneremur In cujus rei [] Datum Yssiaco in vigilia apostolorum Petri et Pauli anno Domini MCCL quinto