Charter Document - 02060101

Charter Document - 02060101


Charter Number: 02060101
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1384 - 1404
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p67)

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes filius domini regis Francie comes Nivernensis salutem Noverit universitas vestra quod cum venerabilis pater ac dominus noster Girardus episcopus Eduensis venisset apud Verziliacum causa peregrinationis ac ibi nos invenisset idem episcopus a nobis recepit homagium suum ibidem mera liberalitate sua de gratia speciali cum nos ad ipsum in terra sua in aliquo domiciliorum suorum nec ipse ad nos propter hoc accedere teneamur et quia nolumus quod istud eidem vel ejus successoribus posset prejudicium generare istas presentes litteras eidem episcopo dedimus sigilli nostri munimine roboratas Actum apud Verzeliacum die lune post octabas Pasche []