Charter Document - 02060094
Charter Number: | 02060094 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, A.D., Feast, Lunar |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.64) |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis magister Cono canonicus Belnensis ac rector ecclesie de Savigne salutem Noverit universitas vestra quod ego vendo et titulo venditionis perpetue trado et concedo reverendo in Christo patri ac domino Girardo Dei gratia Eduensi episcopo suisque successoribus episcopis Eduensis ecclesie duas meas domos lapideas cum manso et pertinentiis dictarum domorum que site sunt apud Savigney subtus domum fortem domini ducis Burgundie ab ipsis episcopo suisque successoribus episcopis ecclesie Eduensis imperpetuum tenendas habendas et pacifice possidendas pro C et XX libris Viennensium mihi jam solutis et traditis ab eodem episcopo in pecunia legittime numerata liberas et absolutas ab omni honere hoc tamen salvo quod dictus episcopus vel ille qui dictas duas domos cum manso et predictis appenditiis tenebit pro tempore satisfaciet rectori domus leprosorum Belnensium uno bicheto frumenti ad mensuram Belnensem et domino H de Varoilles militi et ejus heredibus de octo denariis censualibus pro tertia parte mansi annuatim de quibus premissis venditis me devestio spontaneus et dominum episcopum investio de eisdem que etiam premissa vendita promitto et teneor bona fide dicto episcopo et suis successoribus episcopis Eduensibus imperpetuum ad usus et consuetudines Burgundie deffendere et garentire contra omnes et me per me seu per alium contra factum hujusmodi decetero non venire nec aliquid attemptare Abrenuntiantes siquidem in hoc facto omni actioni exceptioni rei non vendite pecunie non numerate spei numerando majoris pretii vel valoris doli metus et in factum [] In cujus rei testimonium sigillum venerabilis viri Theobaldi de Flavigneyo archidiaconi Belnensis una cum sigillo capituli Belnensis ad causas presentibus litteris rogavi et obtinui apponi Datum Belne die lune post festum beati Mathei apostoli anno Domini MCC septuagesimo tertio mense septembri