Charter Document - 02060088

Charter Document - 02060088


Charter Number: 02060088
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1278
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.56)

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis nos frater Johannes prior humilis Sancti Johannis Barri Regularis ordinis Sancti Augustini et Guido curatus de Lucenaio archipresbiter Corbigniacensis notum facimus quod Guido quondam filius Guillermi castellani de Lucenaio et Margareta ejus uxor quondam filia Hugonis dicti Bacheler in nostra presentia asserentes in jure coram nobis vineam sitam in Coma de Volomer in parochiatu de Lucenaio contiguam vinee domini episcopi ex una parte et vinee que quondam fuit domini Bernardi de Sedeloco ex altera spectare ad ipsam Margaretam jure hereditario ac etiam esse debere de feudo legio reverendi patris Girardi Dei gratia Eduensis episcopi nomine ecclesie Eduensis et pro ipsa ac etiam in ipsum Guidonem predicto domino episcopo nomine ecclesie Eduensis et pro ipsa fecisse homagium de eadem et jurasse fidelitatem observare titulo pignoris obligant prefato domino episcopo vineam supradictam pro viginti libris Turonensium quas ab eodem domino episcopo mutuo receperunt et integre habuerunt in pecunia legittime numerata et quam summam pecunie adhuc debent dicto domino episcopo ex causa prenonata prout idem Guido et Margareta uxor ejus in jure coram nobis confitentur de qua quidem vinea prefati Guido et Margareta ejus uxor se de vestientes dominum episcopum memoratum investiunt de eadem In cujus rei memoriam ad preces et ad instantiam Guidonis et Margarete sepedictorum sigilla nostra litteris presentibus apponimus in robur et testimonium fidemque perpetue veritatis Datum et actum apud Lucenaium anno Domini MCCLXX octavo mense octobri