Charter Document - 02060079
| Charter Number: | 02060079 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Recognition |
| Date: | 1269 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p51) |
Charter:
Nos Michael humilis abbas Sancti Martini et nos Guillermus prior Sancti Symphoriani Eduensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod dominus Hugo dictus de Gisors de Lucenayo miles in nostra presencia constitutus sciens prudens et spontaneus confitetur et in veritate recognoscit se tenere in feodum a reverendo in Christo patre domino Girardo Dei gratia Eduensi episcopo nomine ipsius ecclesie Eduensis apud Lucenay res que inferius subsecuntur videlicet domum suam quam inhabitat sitam apud Lucenay cum orto suo retro dictam domum item pratum situm subtus More in quo sunt circa una sectura prati et dimidia item pratum situm ante domum leprosorum de Lucenayo in quo est circa dimidia sectura prati item circa quatuordecim operaturas vinee site apud Lucenay in terragio de Rivaul item in terragio dicto de Longo Campo circa quatuor operatas vinee que dicitur vinea de Fatigne item circa quatuor operaturas vinee que vocatur vinea leprosorum sita in dicto terragio de Longo Campo item circa duas operaturas vinee que vocatur vinea dou Fratoy item quoddam cortue seu ochiam sitam apud Lucenay inter domum ipsius militis ex una parte et domum sacerdotalem ex altera que ochia dicitur ochia Roberti Garnerii item sedem et locum cujusdam molendini ac ipsum molendinum cum omni aisiamento et aquam ipsius molendini quod molendinum antiquitus vocabatur molendinum donni Johannis de Tylio que quidem sedes molendini sita est juxta domum leprosorum de Lucenay et vadum quod dicitur vadum Burgi Campi in ripparia de Lucenay quam quidem ochiam et sedem dicti molendini cum omni aisiamento ipsius dedit et concessit de novo dictus dominus episcopus eidem militi in augmentationem predicti feodi imperpetuum prout asserit idem miles de quibus ochia et molendino devenit idem miles ut asserit homo predicti domini episcopi Eduensis et de hiis ipsius domini episcopi intravit homagium nomine predicte ecclesie Eduensis In cujus rei testimonium [] Datum anno Domini MCC sexagesimo nono mense februarii
