Charter Document - 02060076
Charter Number: | 02060076 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1294 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.48) |
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis ejusdem MCC nonagesimo quarto mense junii nos Hugoninus et Guiotus fratres liberi quondam dicti Baicheler de Goiz et Ysabellis mater predictorum liberorum relicta predicti Baicheler notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod omnes res quas Julianus de Longo Campo et dictus Jaqueaus de Longo Campo Hugo li Bolastres de Vauleme et Guiotus frater ejusdem Hugonis Bolastre tenent a nobis in feudum site in parrochiatu de Lucenayo sunt et movent de retro feudo reverendi patris domini episcopi Eduensis modo et forma quibus supradicti Julianus Jaqueaus Hugo Bolastres et Guiotus ejus frater predictas res tenebant in feudum a predicto Baicheler tempore quo decessit et quod nos predictum feudum tenemus in retrofeudum a predicto domino episcopo Item confitemur et recognoscimus quod nos feudum supradictum tradimus et obligamus titulo pignoris in manu reverendi patris domini Hugonis Dei gratia Eduensis episcopi tanquam de suo retrofeudo moventem et existentem pro sex libris Viennensium quas predictus dominus episcopus nobis tradidit ex causa mutui in pecunia numerata in utilitatem nostram totaliter jam conversa volentes et concedentes quod predictus dominus episcopus predictum feudum dictarum rerum teneat et possideat quousque de dictis sex libris Viennensium eidem a nobis vel heredibus nostris fuerit plenarie et integre satisfactum mandantes predictis Juliano Jaqueaus Hugoni et Guioto per presentes litteras ut ipsi de predictis intrent in homagium predicti domini episcopi et faciant eidem fidelitatem et debitum feudale de predictis prout nobis et dicto Baicheler tempore quo vivebat predicta faciebant et facere tenebantur Promittentes [] Actum in presencia Pariseti de Sancto Gervasio clerici coadjutoris Hugonis de Sancto Poncio clerici notarii Eduensis Bartholomei Esperom Hugonis Monachi de Ruisseles et Hugonis castellani de Lucenayo testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis