Charter Document - 02060074
Charter Number: | 02060074 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Mortgage |
Date: | 1293 |
Date type: | Internal, A.D., Feast, Lunar |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.47) |
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis ejusdem MCC nonagesimo tertio mense januarii die lune ante Epyphaniam Domini ego Henricus quondam filius domini Girardi de Thoyseio militis cantor ecclesie Sedelocensis notum facio universis presentibus et futuris quod ego trado in pignus seu gaigeriam in manu reverendi in Christo patris Hugonis Dei gratia Eduensis episcopi nomine sedis episcopalis Eduensis et titulo pignoris seu gaigerie delibero et etiam ypotheco pro quadraginta libris Turonensium quas michi mutuavit in pecunia numerata et de quibus me teneo pro pagato scilicet totum illud quod teneo et habeo in tota castellania de Thoyseyo Episcopi tam in hominibus domibus terris pratis nemoribus emendis quam aliis juribus quibuscumque que predicta sunt et movent de feudo suo nomine ecclesie sue Eduensis seu sedis episcopalis Eduensis ab ipso domino episcopo et suis successoribus tenenda possidenda et habenda pacifice et quiete tamquam rem feudalem sine aliqua aequitatione una cum fructibus eorumdem quousque sibi satisfactum fuerit de pecunia supradicta et de predictis me penitus devestio et dictum dominum episcopum nomine quo supra investio ob causam gaigerie supradicte promittens per juramentum meum prestitum corporale et sub obligatione omnium bonorum meorum predicta in dicta gaigeria contenta dicto domino episcopo deffendere et pacifice garantire quamdiu predicta tenuerint ratione gaigerie supradicte renuntians in hoc facto ex certa scientia et per juramentum omni actioni et exceptioni doli metus et in factum dicte pecunie non habite nec recepte spei numerationis future dicte ypothecationis non legitime facte deceptionis in aliquo fori cleri chori et crucis privilegiis omni appellationis remedio conditioni sine causa beneficio restitutionis in integrum omni juri consuetudinario canonico et civili jurique dicenti generalem renuntiationem non valere volens me compelli ad premissorum observantiam quasi ex re adjudicata per curiam domini ducis Burgundie cujus juridictioni suppono me quo ad hoc heredes meos et omnia bona mea In cujus rei testimonium sigillum dicte curie litteris istis rogavi apponi Actum in presentia Hugonis de Sancto Poncio clerici notarii Eduensis Hugonis de Velers clerici Colardi Chapelu et Perrelli castellani de Sedeloco testium ad hoc vocatorum anno mense et die predictis