Charter Document - 02060073

Charter Document - 02060073


Charter Number: 02060073
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1266
Date type: Internal, A.D., Feast, Lunar
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.46)

Charter:

Ego Guillermus de Cupetra miles universis presentes litteras inspecturis notum facio quod ego teneo in feodum a reverendo patre Girardo Dei gratia Eduensi episcopo quicquid habeo in villa de Volabro inter duos rivos tam in dominio et justicia cimiterii dicte ville et locorum predictorum quam in terris pratis stagnis nemoribus tailliis et aliis exactionibus quibuscumque exceptis feodo quod dominus Johannes de Sercyaco tenet a me ipso et parte mea decime dicte ville et domo Petri Brutin et ochia dicte domui adjacente de quibus omnibus predictis exceptis dicto feodo dicti Johannis parte mea dicte decime et domo et ochia predictis dicto domino episcopo Eduensi homagium fecisse confiteor et fidelitatem et promitto pro me et meis heredibus legitimis masculis sibi et suis successoribus fidelitatem facere et tenere In cujus rei testimonium quia sigillum proprium non habeo sigillum religiosi viri prioris de Paredo presentibus rogavi apponi et obtinui Nos vero dictus prior ad preces et instanciam dicti Guillermi sigillum nostrum presentibus litteris apposuimus in testimonium veritatis Datum Paredi die lune ante resurrectionem Domini anno ejusdem MCC sexagesimo sexto