Charter Document - 02060065

Charter Document - 02060065


Charter Number: 02060065
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Obligation
Date: 1252
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.41)

Charter:

Nos Hugo archidiaconus Avalonensis et Constancius archipresbiter Sedelocensis universis presentibus et futuris notum facimus quod dominus Gaufridus vicecomes Sedelocensis et Agnes ejus filia in nostra presentia propter hoc constituti recognoverunt se pignori obligasse venerabili patri Anxello episcopo Eduensi pro decem libris Dyvionensium sibi solutis in pecunia numerata omnia que habent et possident apud Lulagaite que recognoverunt coram nobis esse de feodo episcopi Eduensis tali conditione apposita quod quotiescumque voluerint predicti Gaufridus et Agnes vel eorum heredes predicta redimere predictis dictis decem libris dicto Eduensi episcopo solutis predicta quitta et libera rehabebunt In cujus rei testimonium nos ad instanciam predictorum Gaufridi et Agnetis presentes litteras sigillorum nostrorum munimine duximus roborandas Datum anno Domini MCCLII die sabbati post purificationem beate Marie Virginis mense febroarii