Charter Document - 02060063
Charter Number: | 02060063 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.41) |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Willermus cantor ecclesie Sedelocensis C[onstancius] de Sedeloco et M d'Anox archipresbiteri salutem in Eo qui est salus Noverit universitas vestra quod Guiota uxor Hugonis dicti de Juncheri domicelli et etiam ipse Hugo in nostra presentia propter hoc constituti recognoverunt se vendidisse et imperpetuum precise quittavisse spontanea voluntate non coacti venerabili patri Girardo Dei gracia Eduensi episcopo omne illud quod habebant in terra de Vevra et etiam quicquid juris habere poterant in dicta terra et in appendiciis ipsius terre pro sex libris Divionensium de quibus supradicti Guiota et Hugo maritus ejus se coram nobis in numerata pecunia tenuerunt plenarie et integre pro pagatis de supradictis vero rebus se coram nobis de vestientes [] Actum anno Domini MCC quinquagesimo sexto mense septembri