Charter Document - 02060062
Charter Number: | 02060062 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.40) |
Charter:
Nos Guillermus decanus Sedelocensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod in nostra presentia propter hoc constituta Minota filia Johannis Sedelocensis dicti Rousot nunc relicta Regnaudi dicti Langat existens penitus in sua libera potestate et omnino sui juris sicut coram nobis asserit et confitetur vendit et in hereditatem perpetuam quittat reverendo patri ac domino Girardo Dei gratia Eduensi episcopo et suis successoribus quicquid juris habet et habere potest tam ratione dotis seu donationis propter nuptias quam alia quadecunque causa in quadam domo que fuit Perrini dicti la Glangue sita Sedeloco juxta scambium inter domum que fuit quondam Roberti prepositi de Rocha de Brini ex una parte et domum que fuit quondam domini Radulphi dicti de Flavigneyo ex altera pro XXXV libris Viennensium de quibus plenam solutionem dicta Minota recepit et habuit a dicto episcopo in pecunia legittime numerata sicut coram nobis est confessa Quapropter dicta Minota se coram nobis de dicto jure vendito omnino devestiens Petrum de Thoseyo mandatum dicti domini episcopi deputatum loco ipsius per traditionem istius littere corporaliter investivit de eodem et promittit juramento suo [] In cujus rei testimonium et munimen nos dictus Guillermus decanus ecclesie Sedelocensis ad preces et instantiam dicte Minote sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Datum anno Domini MCC septuagesimo quinto mense marcio