Charter Document - 02060041

Charter Document - 02060041


Charter Number: 02060041
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quittance
Date: 1212
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p29)

Charter:

Ego abbas sancti Martini Eduensis notum facimus universis quod Gaudricus de Briennay miles in nostra presentia constitutus quittavit Galtero episcopo Eduensi et successoribus suis quicquid juris habebat apud Thoysi videlicet cassamentum quod Aymo de Belna et Odo de Villers ab ipso habebant quod ad dictum militem de allodio pertinebat et illud idem miles promisit domino episcopo Eduensi contra omnes garantire Quittavit etiam dicto episcopo quicquid juris calumpniabatur in quibusdam hominibus de Lucenayo Hugone Robet et Sansone et Roberto fratribus suis et heredibus eorum Prenominatus vero episcopus quittavit dicto militi decimas tam vinearum quam segetum de Barnai quas ab antecessoribus suis pro gageria tenebat et ut hoc ratum permaneat imposterum nos ad instanciam utriusque in testimonium hujus rei presentem cartulam sigillo nostro fecimus roborari Actum anno verbi incarnati MCC duodecimo mense mayo