Charter Document - 02060039

Charter Document - 02060039


Charter Number: 02060039
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1286
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p28)

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis nos Perrinus dictus Porchiers de Thoyseio Belona ejusdem Perrini uxor Guillermus dictus Galoys et Menjardis ejusdem Guillermi uxor notum facimus quod nos non vi non metu non dolo inducti nec decepti nec in aliquo defraudati sed spontanei provisi consulti et pro nostra evidenti utilitate vendimus et nomine venditionis reverendo in Christo patri Jacobo miseratione divina Eduensi episcopo in hereditatem perpetuam episcopatus Eduensis tradimus precise quittamus quamdam grangiam nostram sitam apud Thoyseium vocatam grangiam dou Bruil cum orto et prato dicte grangie pertinentibus sitis juxta dictam grangiam inter pratum majoris ex una parte et pratum Sancti Petri ex altera pro quinquaginta libris Turonensium de quibus perfectam et integram solutionem habuimus et recepimus a dicto reverendo patre in pecunia legittime numerata de quibus grangia orto et prato sic venditis nos omnino de vestientes ipsum reverendum patrem et ejus successores per traditionem presentium investimus de eisdem jus et dominium proprietatem et possessionem de dictis rebus venditis in ipsum transfferendo et nichil juris in eisdem penitus retinendo Et propter hoc nos predicti venditores tenemus et promittimus per juramenta nostra [] In cujus rei testimonium sigillum curie venerabilis viri magistri Johannis archidiaconi Avalonensis presentibus litteris rogavimus et obtinuimus apponi Datum anno Domini MCC octogesimo sexto mense julio